- AMPHICTYON
- I.AMPHICTYONDeucalionis ex Pyrrha fil. plst Cranaum in Attica regnavit: huic inventum ferunt somniorum et portentorum interpretationem. Regnavit ann. 10. Huius aetate templum in Delo construxit Erisichthon Triopis fil. Euseb. in Chron. Hellen vero frater Amphictyonis, in Phthotide regnavit, et Hellenes Graeci dicti: certamen itidem παναθηῃαίων habitum ac Cadmus Thebas venit Cadmiamque aedificavit, ut habent Epochae Marmoreae spud Marshamum infr a citandnm. Ei successit Erichthonius, quem vide. Vide et hîe infra.II.AMPHICTYONHeleni fil. amplissimum illud Graeciae Concilium instituit, quod Amphiciyonium vocabatur, teste Dionysiô Halicarn. l. 4. Cicer. 1. 2. de Inventione. c. 23. Accusantur apud Amphictyonas, commune Graeciae Concilium.Constabat autem ex 7. Graeciae civitatibus. Postmodum ex 13. et Philippo Macedoni etiam permillum, illis assidere, cui duo suffragia, quemadmodum Phocenses habuerant, concessa. Strabo l. 8. 9. Huic concilio qui praeerant, Amphiciyones vocabantur. Vide Budaeum in Annot. Prioribus, et Erasmum in Chil Hesych. Α᾿μφικτύονες, περίοικοι Δελφῶν σιναγόμενοι ἐπὶ πυλέαν (lege πύλαιαν) πυλαγόροι, καὶ ἱερομνήμονες. Vide etiam Harpocrationem, Suidam, Pausan. in Phoc. Marmora pari, a Comite Arundelio edita. Euseb. fustin. Oros. Dionys. l. 4. Hic primus a Dionysio edoctus, aquam vino miscuit, quô frugi homines usi sunt, quos Meraca prius incurvabat potio; unde Dionysio erecta ara, quem ὀρθὸν, i. e. rectum vocant. Cael. Rhodig. l. 7. c. 15. Nic. Lloydius. Sed marmora citata Amphictyoni priori originem Concilii huius celebris adscribunt. Sic enim habent: Ex quo Amphictyon Deucalionis Filius regnavit Thermopylis, et συνῆγε τοὺς περὶ τὸν ὅρον οἰκοῦντας, καὶ ὠνόμασεν Α᾿μφικτὑονας, congregavit accolas vicinos, et nominavit eos Amphictyonas et P ... etiamnum sacrificant Amphictyones, anni 1258. regnante Athenis Amphictyone, apud Ioh. Marshamum Canone Chron, sec. IX ubi de primis, secundis et tertiis Α᾿μφικτυονίοις eorumque origine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.